• Quīntus Venusiam revīsit

    colōnus Quīntum tristis aspexit. 'nōnne scīs' inquit 'quid acciderit? nōnne audīvistī quantam clādem colōnia nostra passa sit?' Quīntus 'quid dīcis?' inquit; 'quid accidit? dīc mihi ubi parentēs meī sint.' ille 'parentes tuōs hīc nōn inveniēs. namque abiērunt. age, Quīnte, sub arbore sedē et mē audī. ego omnia tibi nārrābō.

     

    Octāviānus, cum ad Italiam ā Graeciā rediisset, legiōnēs dīmisit; necesse erat agrōs mīlitibus veterānīs dare. cōnstituit igitur agrōs adimere eīs cīvitātibus quae suās partēs nōn adiūverant veterānīsque eōs dīvidere. nōs nihil sciēbāmus dē hīs rēbus dōnec decemviri Venusiam advēnērunt ut agrōs nōbīs adimerent. cīvēs nostrī vehementer querēbantur; decemvirōs ē colōniā expulimus. illī tamen rediērunt cum mīlitibus, quibus resistere nōn poterāmus.

     

    plūrimī cīvēs agrōs perdidērunt, inter quōs erat pater tuus, Quīnte. aliī hīc mānsērunt, agrīs privātī, vītam miseram in paupertāte agentēs, sīcut ego, quī nōn dīves eram sed satis habēbam; nunc nihil possideō nisi hunc agellum, saxīs carduīsque plēnum. aliī abiērunt ut meliōrem vītam alibī quaererent, sīcut pater tuus. trīstia tibi nārrō sed vēra. tōta Italia ēversa est; nec iūs nec lēgēs valent. squālent arva, abductīs colōnīs. veterānī nōlunt agrōs colere sed dīvitiās ōtiōsī dissipant.'

    prīvāti (+ abl.) deprived of; possideō I possess; agellum little field; carduīs thistles; alibi elsewhere arva the fields; squālent are filthy; dissipant squander

     

    Quīntus, angōre commōtus, senem interpellāvit; 'dīc mihi' inquit 'ubi parentēs inventūrus sim. scīsne quō abierint?' senex 'numquam parentēs tuōs inveniēs, Quīnte. tōta Italia plēna est cīvibus egēnīs hūc illūc errantibus.'

    angōre by anguish; interpellāvit interrupted; egēnis needy

     

    hīs audītīs Quīntus summā dēspērātiōne affectus est. diū in terrā sedēbat, lacrimīs per genās cadentibus. tandem senem valēre iussit, quī eum rogāvii quō itūrus esset. ille 'nesciō quo itūrus sim.' inquit; 'hoc sōlum sciō, parentēs tōtam per Italiam quaeram.’

    genās cheeks

     

    surrēxit collemque dēscendit. sed cum ad portās colōniae advēnisset, cōnstitit. nōluit colōniam intrāre domumque vidēre ab advenīs occupātam. sē vertit et viam iniit quae Rōmam ferēbat.

    advenīs strangers

    Quīntus parentēs suōs quaerit

    Quīntus iter, quod decem abhinc annōs cum patre tam celeriter fēcerat, iam lentissimē faciēbat. in omnibus vīcīs diū manēbat ut parentēs quaereret. interdum Venusīnīs in viā occurrit quōs ānxiē rogābat num parentēs suōs vīdissent, sed nēmō eī dīcere poterat ubi eōs inventūrus esset.

    decem abhinc annōs ten years ago; vīcīs villages; Venusīnīs people of Venusia

     

    cum Capuam accēderet, veterī amīcō occurrit; Gāius, quōcum ad lūdum Flāviī ībat, plaustrum dūcēbat quod trahēbant duo bovēs; plēnum erat bonīs omnis modī, super quae sedēbant Gāiī uxor duoque parvī puerī.

    plaustrum a wagon; boves oxen; omnis modī of every kind

     

    Quīntus accurrit Gāiumque salūtāvit. ille, Quīntum intuitus, 'Quīnte,' inquit, 'vix tē agnōvī; nam tē nōn vīdī ex quō Rōmam cum patre profectus es. quid agis? cūr Capuam contendis?' Quīntus omnia eī exposuit Gāiumque rogāvit num parentēs suōs vīdisset. ille respondit, 'nesciō ubi parentēs tuī iam sint. cum decemvirī nōs ex agrīs expulissent. Flaccus Scintillaque nōbīscum Venusiā profectī sunt. sed cum Beneventum advēnissēmus, nōs paulum ibi morātī sumus, illī Capuam prōcessērunt. itaque sī Capuam festīnāveris, forsitan eōs ibi inveniās.'

    ex quo since (of time)

     

    Quīntus grātiās eī dedit. 'tū prīmus' inquit 'aliquid spēī mihi praebuistī. vōs Capuam comitābor ut parentēs meōs ibi quaeram.'

    aliquid spei something (of) hope; comitābor I shall accompany